Sunday, July 5, 2009

Feast of the Redeemer.


Which the Mercedarians celebrated (And still do) on July 9th. This is lauds and vespers of the office according to a mercedarian breviary printed in 1961. It differs from the Roman office for that feast only in the chapter at Lauds and vespers.

AD I Vesperas:

Ant.1 Virgam virtútis suae emítet Dóminus ex Sion , et regnabit in saeculum seculi.
ant.2. Redemptiónem misit Dóminus pópulo suo ; mandávit in aetérnum testaméntum suum.
ant.3 Misericordia mea , et refúgium meum Dóminus, suscéptor meus, et liberator meus.
ant.4.Apud Dóminum misericordia , et copiosa apiid eum redémptio.
ant.5.In quacúmque die invocávero te, exáudies me : multiplicabis in ánima mea virtútem

Capitulum. 1.Petr.1:18
Scientes quod non corruptibilibus, auro vel argento, redempti estis de vana vestra conversatione paternæ traditionis: sed pretioso sanguine quasi agni immaculati Christi.

Creator alme síderum,
Eterna lux credéntium ,
Jesu , Redémptor ómnium ,
Inténde volis súpplicum.

Commune qui miindi nefas
Ut expiares, ad crucera
E Vírginis sacrário
Intacta prodis víctima.

Cujus potéstas glóriae ,
Noménque cum primum sonat
Et cœlites et ínferi
Tremente curvántur gemí.

Qui daemonis ne fráudibus
Períret orbis, ímpetu
Amóris actus , lánguidi
Mundi medéla factus es.

Te deprecámur últimae
Magnum diei Júdicem ,
Armis supernae grátiae
Défende nos ab hóstibus.

Iesu, tibi sit gloria,
Qui natus es de Vírgine ,
Cum Pâtre , et almo Spíritu ,
In sempiterna saecula. Amen.

V. Redemisti nos, Domine , in sanguine tuo.
R. Et fecisti nos Deo nostro regnum.
Ad Mag. ant.: Salus autem mea in sempiternum erit, et justítia mea in generatiónes generatiónum, alleluia.
Oratio:

DEUS , qui Unigénitum Tui mundi Redemptorem constituisti, el per eum, devicto morte, nos misericorditer ad vitam reparasti : concede;ut ac beneficia recoléntes tibi perpetua cáritate adhaerére, et ejúsdem redemptiónis fructum percípere mereámur. Per eúmdem.

Ad Laudes:
Ant.1.Cántate Domino , quóniam magnífice fecit : annuntiáte hoc in universa terra.
ant.2.Ecce Deus Salvátor meus , fiduciáliler agam ; quia faclus est mihi in salútem, alleluia.
ant.3.Haurietis aquas in gaudió de fóntibus Salvatóris , et dicétis : Confitémini Dómino , et invocate nomen ejus.
ant.4.Facta est salus , et virtus regnum Dei nostri , et potestas Christi eius.
ant.5.Exulta, et lauda, habitatio Sion : quia magnus in medió tui sanctus Israel.

Capitulum. 1.Petr.1:18
Scientes quod non corruptibilibus, auro vel argento, redempti estis de vana vestra conversatione paternæ traditionis: sed pretioso sanguine quasi agni immaculati Christi.

Salutis humánae Sator,
Jesu, voluptas córdium.
Orbis redempti Conditor,
Et casta lux amántium.

Qua victus es clementia,
Ut nostra ferres crimina
Mortem subíres ínnocens,
A morte nos ut tolleres.'

Te cogat indulgéntia
Ut damna nostra sarcias .
Tuíque vultus compotes
Dites beato lúmine.

Iesu , tibi sit gloria ,
Qui natus es de Virgine .
Cum Patre, et almo Spiritu,
In sempiterna saecula.
Amen
V.Domine , refugium factus es nobis.
R. A generatione et progénie.

Ad Bened. Ant: Ecce Deus noster iste ; espectávimus eum , et salvábit nos sustinuimus eum, exultabimus et laetábimur in salulári eius alléluia.

DEUS , qui Unigénitum Tui mundi Redemptorem constituisti, el per eum, devicto morte, nos misericorditer ad vitam reparasti : concede;ut ac beneficia recoléntes tibi perpetua cáritate adhaerére, et ejúsdem redemptiónis fructum percípere mereámur. Per eúmdem.

Ad II Vesperas:
Ad Magnif. Ant: Regnum tuum regnum omnium saeculórum, et dominátio tua in omni generatióne et generatiónem , alleluia.

1 comment:

Caedmon said...

You have shared yet another fine selection of the Hours and Mercedariana as well. The Feast of the Redeemer is special to many younger/junior Friars of the Order of Mercy since it is currently the Day of First Profession. Peace & grace!